[Officium]
Ss. Reliquiarum quæ in Ecclesia asservantur

[Rank]
;;Duplex;;3;;ex C3a

[Rule]
ex C3a
9 lectiones
Psalmi Dominica
Antiphonas horas

[Oratio]
Auge in nobis Dómine resurrectiónis fidem, qui in sanctórum tuórum Relíquiis mirabília operaris: et fac nos immortális glóriæ partícipes, cujus in eórum cineribus pignora veneramur. 
$Per Dominum

[Lectio4]
Ex Tractatu sancti Joánnis Damascéni de fide orthodoxa
!Liber 4, Cap. 16 
Christus Dóminus sanctórum relíquias velut salutiferos fontes præbuit, ex quibus plurimanobis beneficia manant, suavissimumque unguéntum profluit. Nec vero quisquam huic sermdni fidem detrahat; nam si aqua in desérto ex áspera et solida rupe, atque ex asini maxilla ad sedandamSamsonis sitim, Deo ita volente, prosiliit, eritne cur cuiquam incredíbile videátur, ex Mártyrum relíquiis suáve unguéntum scaturire? Mínime certe; iis quidem, quibus Dei poténtia honorque quo Sanctos suos afficit, perspectus et exploratus est. Atque illud quidem véteri lege comparatum erat, ut quisquis mórtuum contigisset, immundus censeretur; verum hi in mortuórum número mínime habendi sunt.

[Lectio5]
Ex quo enim ipsamet vita, ac vitæ Auctor inter mórtuos adscríptus est, eos, qui in spe resurrectiónis fideique erga eum diem extrémum clauserunt, mórtuos haud quaquam appellamus. Qui enim mórtuum corpus mirácula edere queat? Per ea dæmónes expelluntur, morbi profligantur, ægróti sanantur, cæci prospiciunt, leprosi mundantur, tentationes ac mœrores discutituntur, ac dénique omne donum optimum a Patre ltiminum, eórum ópera, ad eos, qui fide mínime dubia postulant, descéndit. Quid non labóris suscipias, ut patrónum quemdam nanciscaris, qui te mortali regi offerat, ac tuo nómine ad eum verba fáciat? An non ígitur hi honorandi sunt, qui totíus humáni géneris patrónos se profitentur, ac Deo nostra causa supplicant?

[Lectio6]
Honorandi certe, et quidem ita, ut in eórum nómine templa Deo exstruamus, dona offerámus, eórum memóriam colamus, atque in ea spiritualiter oblectemur; quo nimírum lætítia nostra iis, a quibus invitamur, congruat, ne, dum eos cólere et demereri studemus, offendamus pótius et irritemus. Quibus enim rebus Deus cólitur, iísdem quoque servi ipsíus oblectantur: quibus autem Deus offenditur, iísdem étiam ipsíus mílites offenduntur. Quocírca in psalmis, et hymnis, et cánticis spiritualibus, et compunctione, et eórum, qui in egestate versantur, commiseratione, quibus obséquiis Deus potíssimum conciliatur, sanctos colamus; statuas ipsis et visibiles imagines erigamus; imo ipsi virtútibus eórum imitandis hoc consequámur, ut vivæ eórum statuæ atque imagines simus.

[Introitus]
!Ps 33:20-21
v. Multæ tribulatiónes justórum, et de his ómnibus liberávit eos Dóminus: Dóminus custodit ómnia ossa eórum: unum ex his non conterétur.
!Ps ibid.:2
Benedícam Dóminum in omni témpore: semper laus ejus in ore meo.
&Gloria
v. Multæ tribulatiónes justórum, et de his ómnibus liberávit eos Dóminus: Dóminus custodit ómnia ossa eórum: unum ex his non conterétur.

[Lectio]
!Eccli 44:10-15
Hi viri misericórdiæ sunt, quorum pietátes non defuérunt: cum sémine eórum pérmanent bona, heréditas sancta nepótes eórum, et in testaméntis stetit semen eórum: et Fílii eórum propter illos usque in ætérnum manent: semen eórum et glória eórum non derelinquétur. Córpora ipsórum in pace sepúlta sunt, et nomen eórum vivit in generatiónem et generatiónem. Sapiéntiam ipsórum narrent pópuli, et laudem eórum núntiet Ecclésia.

[Graduale]
!Ps 149:5 et 1
Exsultábunt Sancti in glória: lætabúntur in cubílibus suis. 
V. Cantáte Dómino cánticum novum: laus ejus in ecclésia sanctórum.
Allelúja, allelúja.
!Ps. 67:4
V. Justi epuléntur et exsúltent in conspéctu Dei: et delecténtur in lætítia. Allelúja.

[Tractus]
!Ps 149:5 et 1
Exsultábunt Sancti in glória: lætabúntur in cubílibus suis. 
V. Cantáte Dómino cánticum novum: laus ejus in ecclésia sanctórum.
!Ps 125:5-6
Qui séminant in lácrimis, in gáudio metent.
V. Eúntes ibant et flebant, mitténtes sémina sua.
V. Veniéntes autem vénient cum exsultatióne, portántes manípulos suos.

[Offertorium]
@Commune/C3

[Secreta]
Implorámus, Dómine, cleméntiam tuam: ut Sanctórum tuórum, quorum Relíquias venerámur, suffragántibus méritis, hóstia, quam offérimus, nostrórum sit expiátio delictórum. 
$Per Dominum

[Communio]
!Ps 32:1
Gadéte, justi, in Dómino: rectas decet collaudátio. (Allelúja.)

[Postcommunio]
Multíplica super nos, quǽsumus, Dómine, per hæc sancta, quæ súmpsimus, misericórdiam tuam: ut, sicut in tuórum sollemnitáte Sanctórum, quorum Relíquias cólimus, pia devotióne lætámur; ita eórum perpétua societáte, te largiénte, fruámur. 
$Per Dominum
